Sirach 29
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Qui facit misericordiam fneratur proximo suo :/ et qui prævalet manu mandata servat./ |
| 2 | Fnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :/ et iterum redde proximo in tempore suo./ |
| 3 | Confirma verbum, et fideliter age cum illo :/ et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est./ |
| 4 | Multi quasi inventionem æstimaverunt fnus,/ et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt./ |
| 4a | 29:5 Donec accipiant, osculantur manus dantis,/ et in promissionibus humiliant vocem suam :/ |
| 5 | 29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus,/ et loquetur verba tædii et murmurationum,/ et tempus causabitur./ |
| 6 | 29:7 Si autem potuerit reddere, adversabitur :/ solidi vix reddet dimidium,/ et computabit illud quasi inventionem :/ |
| 6a | 29:8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua,/ et possidebit illum inimicum gratis :/ |
| 6b | 29:9 et convitia et maledicta reddet illi,/ et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam./ |
| 7 | 29:10 Multi non causa nequitiæ non fnerati sunt,/ sed fraudari gratis timuerunt./ |
| 8 | 29:11 Verumtamen super humilem animo fortior esto,/ et pro eleemosyna non trahas illum./ |
| 9 | 29:12 Propter mandatum assume pauperem,/ et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum./ |
| 10 | 29:13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,/ et non abscondas illam sub lapide in perditionem./ |
| 11 | 29:14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi,/ et proderit tibi magis quam aurum./ |
| 12 | 29:15 Conclude eleemosynam in corde pauperis,/ et hæc pro te exorabit ab omni malo./ |
| 12a | 29:16 Super scutum potentis |
| 13 | 29:17 et super lanceam/ |
| 14 | 29:18 adversus inimicum tuum pugnabit.] |
| 15 | 29:19 [Vir bonus fidem facit pro proximo suo :/ et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi./ |
| 16 | 29:20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris :/ dedit enim pro te animam suam./ |
| 17 | 29:21 Repromissorem fugit peccator et immundus./ |
| 17a | 29:22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator :/ et ingratus sensu derelinquet liberantem se./ |
| 18 | 29:23 Vir repromittit de proximo suo :/ et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo./ |
| 18a | 29:24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes,/ et commovit illos quasi fluctus maris./ |
| 19 | 29:25 Viros potentes gyrans migrare fecit,/ et vagati sunt in gentibus alienis./ |
| 20 | 29:26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam :/ et qui conatur multa agere incidet in judicium./ |
| 21 | 29:27 Recupera proximum secundum virtutem tuam,/ et attende tibi ne incidas.] |
| 22 | 29:28 [Initium vitæ hominis, aqua et panis,/ et vestimentum, et domus protegens turpitudinem./ |
| 23 | 29:29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum/ quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio./ |
| 24 | 29:30 Minimum pro magno placeat tibi,/ et improperium peregrinationis non audies./ |
| 25 | 29:31 Vita nequam hospitandi de domo in domum :/ et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os./ |
| 26 | 29:32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos,/ et ad hæc amara audiet :/ |
| 27 | 29:33 transi, hospes, et orna mensam,/ et quæ in manu habes ciba ceteros./ |
| 28 | 29:34 Exi a facie honoris amicorum meorum :/ necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater./ |
| 35 | Gravia hæc homini habenti sensum :/ correptio domus, et improperium fneratoris.] |