Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 2

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 1 3 →
vClementine1592
1 [Fili, accedens ad servitutem Dei/ sta in justitia et timore,/ et præpara animam tuam ad tentationem./
2 Deprime cor tuum, et sustine :/ inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :/ et ne festines in tempore obductionis./
3 Sustine sustentationes Dei :/ conjungere Deo, et sustine,/ ut crescat in novissimo vita tua./
4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :/ et in dolore sustine,/ et in humilitate tua patientiam habe :/
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum,/ homines vero receptibiles in camino humiliationis./
6 Crede Deo, et recuperabit te :/ et dirige viam tuam, et spera in illum :/ serva timorem illius, et in illo veterasce.]
7 [Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :/ et non deflectatis ab illo, ne cadatis./
8 Qui timetis Dominum, credite illi,/ et non evacuabitur merces vestra./
9 2:10 Qui timetis Dominum, diligite illum,/ et illuminabuntur corda vestra./
10 2:11 Respicite, filii, nationes hominum :/ et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est./
10a 2:12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?/ aut quis invocavit eum, et despexit illum ?/
11 2:13 Quoniam pius et misericors est Deus,/ et remittet in die tribulationis peccata,/ et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.]
12 2:14 [Væ duplici corde, et labiis scelestis,/ et manibus malefacientibus,/ et peccatori terram ingredienti duabus viis !/
13 2:15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo,/ et ideo non protegentur ab eo !/
14 2:16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam,/ et qui dereliquerunt vias rectas,/ et diverterunt in vias pravas !/
14a 2:17 Et quid facient cum inspicere cperit Dominus ?/
15 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :/ et qui diligunt illum conservabunt viam illius./
16 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,/ et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius./
17 2:21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,/ et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,/
18 2:22 dicentes : Si pnitentiam non egerimus,/ incidemus in manus Domini, et non in manus hominum./
18a 2:23 Secundum enim magnitudinem ipsius,/ sic et misericordia illius cum ipso est.]
18b 3:1 [Filii sapientiæ ecclesia justorum,/ et natio illorum obedientia et dilectio./