Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 32

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 31 33 →
vClementine1592
1 32:2 Curam illorum habe, et sic conside,/ et omni cura tua explicita recumbe :/
2 32:3 ut læteris propter illos,/ et ornamentum gratiæ accipias coronam,/ et dignationem consequaris corrogationis./
3 32:4 Loquere major natu :/ decet enim te/
4 32:5 primum verbum diligenti scientia,/ et non impedias musicam./
4a 32:6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem,/ et importune noli extolli in sapientia tua./
5 32:7 Gemmula carbunculi in ornamento auri,/ et comparatio musicorum in convivio vini./
6 32:8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,/ sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino./
6a 32:9 Audi tacens,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./
6b 32:10 Adolescens, loquere in tua causa vix./
7 32:11 Si bis interrogatus fueris,/ habeat caput responsum tuum./
8 32:12 In multis esto quasi inscius,/ et audi tacens simul et quærens./
9 32:13 In medio magnatorum non præsumas :/ et ubi sunt senes non multum loquaris./
10 32:14 Ante grandinem præibit coruscatio :/ et ante verecundiam præibit gratia,/ et pro reverentia accedet tibi bona gratia./
11 32:15 Et hora surgendi non te trices :/ præcurre autem prior in domum tuam,/ et illic avocare, et illic lude,/
12 32:16 et age conceptiones tuas,/ et non in delictis et verbo superbo :/
13 32:17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te,/ et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]
14 32:18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :/ et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem./
15 32:19 Qui quærit legem replebitur ab ea,/ et qui insidiose agit scandalizabitur in ea./
16 32:20 Qui timent Dominum invenient judicium justum,/ et justitias quasi lumen accendent./
17 32:21 Peccator homo vitabit correptionem,/ et secundum voluntatem suam inveniet comparationem./
18 32:22 Vir consilii non disperdet intelligentiam :/ alienus et superbus non pertimescet timorem :/
19 32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio,/ et suis insectationibus arguetur./
20 32:24 Fili, sine consilio nihil facias,/ et post factum non pnitebis./
21 32:25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides :/ nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum./
22 32:26 Et a filiis tuis cave,/ et a domesticis tuis attende./
23 32:27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ,/ hoc est enim conservatio mandatorum./
24 32:28 Qui credit Deo attendit mandatis :/ et qui confidit in illo non minorabitur.]
25
26