Sirach 34
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Vana spes et mendacium viro insensato :/ et somnia extollunt imprudentes./ |
| 2 | Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,/ sic et qui attendit ad visa mendacia./ |
| 3 | Hoc secundum hoc visio somniorum,/ ante faciem hominis similitudo hominis./ |
| 4 | Ab immundo, quid mundabitur ?/ et a mendace, quid verum dicetur ?/ |
| 5 | Divinatio erroris, et auguria mendacia,/ et somnia malefacientium, vanitas est :/ |
| 6 | et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur./ Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,/ ne dederis in illis cor tuum :/ |
| 7 | multos enim errare fecerunt somnia,/ et exciderunt sperantes in illis./ |
| 8 | Sine mendacio consummabitur verbum legis,/ et sapientia in ore fidelis complanabitur.] |
| 9 | [Qui non est tentatus quid scit ?/ vir in multis expertus cogitabit multa :/ et qui multa didicit enarrabit intellectum./ |
| 10 | Qui non est expertus pauca recognoscit :/ qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam./ |
| 10a | 34:11 Qui tentatus non est qualia scit ?/ qui implanatus est abundabit nequitia./ |
| 11 | 34:12 Multa vidi errando,/ et plurimas verborum consuetudines./ |
| 12 | 34:13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,/ et liberatus sum gratia Dei.] |
| 13 | 34:14 [Spiritus timentium Deum quæritur,/ et in respectu illius benedicetur./ |
| 13a | 34:15 Spes enim illorum in salvantem illos,/ et oculi Dei in diligentes se./ |
| 14 | 34:16 Qui timet Dominum nihil trepidabit :/ et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus./ |
| 15 | 34:17 Timentis Dominum, beata est anima ejus./ |
| 15a | 34:18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?/ |
| 16 | 34:19 Oculi Domini super timentes eum :/ protector potentiæ, firmamentum virtutis,/ tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :/ |
| 17 | 34:20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus :/ exaltans animam, et illuminans oculos,/ dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.] |
| 18 | 34:21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,/ et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum./ |
| 18a | 34:22 Dominus solus sustinentibus se/ in via veritatis et justitiæ./ |
| 19 | 34:23 Dona iniquorum non probat Altissimus,/ nec respicit in oblationes iniquorum,/ nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis./ |
| 20 | 34:24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,/ quasi qui victimat filium in conspectu patris sui./ |
| 21 | 34:25 Panis egentium vita pauperum est :/ qui defraudat illum homo sanguinis est./ |
| 22 | 34:26 Qui aufert in sudore panem,/ quasi qui occidit proximum suum./ |
| 22a | 34:27 Qui effundit sanguinem,/ et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt./ |
| 23 | 34:28 Unus ædificans, et unus destruens :/ quid prodest illis, nisi labor ?/ |
| 24 | 34:29 Unus orans, et unus maledicens :/ cujus vocem exaudiet Deus ?/ |
| 25 | 34:30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,/ quid proficit lavatio illius ?/ |
| 26 | 34:31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis,/ et iterum eadem faciens :/ quid proficit humiliando se ?/ orationem illius quis exaudiet ?] |
| 27 | — |
| 28 | — |
| 29 | — |
| 30 | — |
| 31 | — |