Sirach 36
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,/ et ostende nobis lucem miserationum tuarum :/ |
| 2 | et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua./ |
| 3 | Alleva manum tuam super gentes alienas,/ ut videant potentiam tuam./ |
| 4 | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,/ sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :/ |
| 5 | ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus/ quoniam non est deus præter te, Domine./ |
| 6 | Innova signa, et immuta mirabilia./ |
| 6a | 36:7 Glorifica manum et brachium dextrum./ |
| 7 | 36:8 Excita furorem, et effunde iram./ |
| 7a | 36:9 Tolle adversarium, et afflige inimicum./ |
| 8 | 36:10 Festina tempus, et memento finis,/ ut enarrent mirabilia tua./ |
| 9 | 36:11 In ira flammæ devoretur qui salvatur :/ et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem./ |
| 10 | 36:12 Contere caput principum inimicorum,/ dicentium : Non est alius præter nos./ |
| 11 | 36:13 Congrega omnes tribus Jacob,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua,/ et hæreditabis eos sicut ab initio./ |
| 12 | 36:14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,/ et Israël quem coæquasti primogenito tuo./ |
| 13 | 36:15 Miserere civitati sanctificationis tuæ,/ Jerusalem, civitati requiei tuæ./ |
| 14 | 36:16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,/ et gloria tua populum tuum./ |
| 15 | 36:17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,/ et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores./ |
| 16 | 36:18 Da mercedem sustinentibus te,/ ut prophetæ tui fideles inveniantur :/ et exaudi orationes servorum tuorum,/ |
| 17 | 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo :/ et dirige nos in viam justitiæ,/ et sciant omnes qui habitant terram/ quia tu es Deus conspector sæculorum.] |
| 18 | 36:20 [Omnem escam manducabit venter :/ et est cibus cibo melior./ |
| 19 | 36:21 Fauces contingunt cibum feræ,/ et cor sensatum verba mendacia./ |
| 20 | 36:22 Cor pravum dabit tristitiam,/ et homo peritus resistet illi./ |
| 21 | 36:23 Omnem masculum excipiet mulier :/ et est filia melior filia./ |
| 22 | 36:24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui,/ et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium./ |
| 23 | 36:25 Si est lingua curationis,/ est et mitigationis et misericordiæ :/ non est vir illius secundum filios hominum./ |
| 24 | 36:26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :/ adjutorium secundum illum est, et columna ut requies./ |
| 25 | 36:27 Ubi non est sepes, diripietur possessio :/ et ubi non est mulier, ingemiscit egens./ |
| 26 | 36:28 Quis credit ei qui non habet nidum,/ et deflectens ubicumque obscuraverit,/ quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?] |
| 27 | — |
| 28 | — |
| 29 | — |
| 30 | — |
| 31 | — |