Sirach 38
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Honora medicum propter necessitatem :/ etenim illum creavit Altissimus./ |
| 2 | A Deo est enim omnis medela,/ et a rege accipiet donationem./ |
| 3 | Disciplina medici exaltabit caput illius,/ et in conspectu magnatorum collaudabitur./ |
| 4 | Altissimus creavit de terra medicamenta,/ et vir prudens non abhorrebit illa./ |
| 5 | Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?/ |
| 6 | Ad agnitionem hominum virtus illorum :/ et dedit hominibus scientiam Altissimus,/ honorari in mirabilibus suis./ |
| 7 | In his curans mitigabit dolorem :/ et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,/ et unctiones conficiet sanitatis :/ et non consummabuntur opera ejus./ |
| 8 | Pax enim Dei super faciem terræ./ |
| 9 | Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :/ sed ora Dominum, et ipse curabit te./ |
| 10 | Averte a delicto, et dirige manus,/ et ab omni delicto munda cor tuum./ |
| 11 | Da suavitatem et memoriam similaginis,/ et impingua oblationem, et da locum medico :/ |
| 12 | etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,/ quia opera ejus sunt necessaria./ |
| 13 | Est enim tempus quando in manus illorum incurras :/ |
| 14 | ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,/ et sanitatem, propter conversationem illorum./ |
| 15 | Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,/ incidet in manus medici.] |
| 16 | [Fili, in mortuum produc lacrimas,/ et quasi dira passus incipe plorare :/ et secundum judicium contege corpus illius,/ et non despicias sepulturam illius./ |
| 17 | Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,/ et consolare propter tristitiam :/ |
| 17a | 38:18 et fac luctum secundum meritum ejus/ uno die, vel duobus, propter detractionem :/ |
| 18 | 38:19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,/ et tristitia cordis flectit cervicem./ |
| 19 | 38:20 In abductione permanet tristitia,/ et substantia inopis secundum cor ejus./ |
| 20 | 38:21 Ne dederis in tristitia cor tuum,/ sed repelle eam a te, et memento novissimorum./ |
| 21 | 38:22 Noli oblivisci, neque enim est conversio :/ et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis./ |
| 22 | 38:23 Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :/ mihi heri, et tibi hodie./ |
| 23 | 38:24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,/ et consolare illum in exitu spiritus sui.] |
| 24 | 38:25 [Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,/ et qui minoratur actu sapientiam percipiet,/ qua sapientia replebitur./ |
| 25 | 38:26 Qui tenet aratrum,/ et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,/ et conversatur in operibus eorum,/ et enarratio ejus in filiis taurorum./ |
| 26 | 38:27 Cor suum dabit ad versandos sulcos,/ et vigilia ejus in sagina vaccarum./ |
| 27 | 38:28 Sic omnis faber et architectus,/ qui noctem tamquam diem transigit :/ qui sculpit signacula sculptilia,/ et assiduitas ejus variat picturam :/ cor suum dabit in similitudinem picturæ,/ et vigilia sua perficiet opus./ |
| 28 | 38:29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,/ et considerans opus ferri :/ vapor ignis uret carnes ejus,/ et in calore fornacis concertatur./ |
| 28a | 38:30 Vox mallei innovat aurem ejus,/ et contra similitudinem vasis oculus ejus./ |
| 28b | 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum,/ et vigilia sua ornabit in perfectionem./ |
| 29 | 38:32 Sic figulus sedens ad opus suum,/ convertens pedibus suis rotam,/ qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,/ et in numero est omnis operatio ejus./ |
| 30 | 38:33 In brachio suo formabit lutum,/ et ante pedes suos curvabit virtutem suam./ |
| 30a | 38:34 Cor suum dabit ut consummet linitionem,/ et vigilia sua mundabit fornacem./ |
| 31 | 38:35 Omnes hi in manibus suis speraverunt,/ et unusquisque in arte sua sapiens est./ |
| 32 | 38:36 Sine his omnibus non ædificatur civitas,/ |
| 32a | 38:37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt,/ et in ecclesiam non transilient./ |
| 33 | 38:38 Super sellam judicis non sedebunt,/ et testamentum judicii non intelligent,/ neque palam facient disciplinam et judicium,/ et in parabolis non invenientur :/ |
| 34 | 38:39 sed creaturam ævi confirmabunt :/ et deprecatio illorum in operatione artis,/ accomodantes animam suam,/ et conquirentes in lege Altissimi.] |