Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 3

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 2 4 →
vClementine1592
1 3:2 Judicium patris audite, filii,/ et sic facite, ut salvi sitis./
2 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis :/ et judicium matris exquirens, firmavit in filios./
3 3:4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,/ et continebit se ab illis,/ et in oratione dierum exaudietur./
4 3:5 Et sicut qui thesaurizat,/ ita et qui honorificat matrem suam./
5 3:6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,/ et in die orationis suæ exaudietur./
6 3:7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,/ et qui obedit patri refrigerabit matrem./
7 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes,/ et quasi dominis serviet his qui se genuerunt./
8 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,/
8a 3:10 ut superveniat tibi benedictio ab eo,/ et benedictio illius in novissimo maneat./
9 3:11 Benedictio patris firmat domos filiorum :/ maledictio autem matris eradicat fundamenta./
10 3:12 Ne glorieris in contumelia patris tui :/ non enim est tibi gloria ejus confusio./
11 3:13 Gloria enim hominis ex honore patris sui,/ et dedecus filii pater sine honore./
12 3:14 Fili, suscipe senectam patris tui,/ et non contristes eum in vita illius :/
13 3:15 et si defecerit sensu, veniam da,/ et ne spernas eum in virtute tua :/ eleemosyna enim patris non erit in oblivione./
14 3:16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :/
15 3:17 et in justitia ædificabitur tibi,/ et in die tribulationis commemorabitur tui,/ et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua./
16 3:18 Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,/ et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !]
17 3:19 [Fili, in mansuetudine opera tua perfice,/ et super hominum gloriam diligeris./
18 3:20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus,/ et coram Deo invenies gratiam :/
19 3:21 quoniam magna potentia Dei solius,/ et ab humilibus honoratur./
20 3:22 Altiora te ne quæsieris,/ et fortiora te ne scrutatus fueris :/ sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,/ et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus./
21 3:23 Non est enim tibi necessarium/ ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis./
22 3:24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,/ et in pluribus operibus ejus non eris curiosus./
23 3:25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :/
24 3:26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,/ et in vanitate detinuit sensus illorum./
25 3:27 Cor durum habebit male in novissimo,/ et qui amat periculum in illo peribit./
26 3:28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus,/ et pravus corde in illis scandalizabitur./
27 3:29 Cor nequam gravabitur in doloribus,/ et peccator adjiciet ad peccandum./
28 3:30 Synagogæ superborum non erit sanitas,/ frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur./
29 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia,/ et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam./
29a 3:32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,/ et in operibus justitiæ successus habebit.]
30 3:33 [Ignem ardentem extinguit aqua,/ et eleemosyna resistit peccatis :/
31 3:34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :/ meminit ejus in posterum,/ et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]