Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 40

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 39 41 →
vClementine1592
1 [Occupatio magna creata est omnibus hominibus,/ et jugum grave super filios Adam,/ a die exitus de ventre matris eorum/ usque in diem sepulturæ in matrem omnium./
2 Cogitationes eorum, et timores cordis,/ adinventio exspectationis, et dies finitionis,/
3 a residente super sedem gloriosam,/ usque ad humiliatum in terra et cinere :/
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,/ usque ad eum qui operitur lino crudo :/ furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,/ iracundia perseverans, et contentio :/
5 et in tempore refectionis in cubili,/ somnus noctis immutat scientiam ejus./
6 Modicum tamquam nihil in requie,/ et ab eo in somnis, quasi in die respectus./
7 Conturbatus est in visu cordis sui,/ tamquam qui evaserit in die belli :/ in tempore salutis suæ exsurrexit,/ et admirans ad nullum timorem :/
8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus,/ et super peccatores septuplum./
9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,/ oppressiones, fames, et contritio, et flagella :/
10 super iniquos creata sunt hæc omnia :/ et propter illos factus est cataclysmus.]
11 [Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,/ et omnes aquæ in mare revertentur./
12 Omne munus et iniquitas delebitur,/ et fides in sæculum stabit./
13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,/ et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt./
14 In aperiendo manus suas lætabitur :/ sic prævaricatores in consummatione tabescent./
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :/ et radices immundæ super cacumen petræ sonant./
16 Super omnem aquam viriditas,/ et ad oram fluminis ante omne fnum evelletur.]
17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus,/ et misericordia in sæculum permanet./
18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,/ et in ea invenies thesaurum./
19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen :/ et super hæc mulier immaculata computabitur./
20 Vinum et musica lætificant cor :/ et super utraque dilectio sapientiæ./
21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam :/ et super utraque lingua suavis./
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :/ et super hæc virides sationes./
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes,/ et super utrosque mulier cum viro./
24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :/ et super eos misericordia liberabit./
25 Aurum et argentum est constitutio pedum :/ et super utrumque consilium beneplacitum./
26 Facultates et virtutes exaltant cor,/ et super hæc timor Domini./
26a 40:27 Non est in timore Domini minoratio :/ et non est in eo inquirere adjutorium./
27 40:28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis,/ et super omnem gloriam operuerunt illum.]
28 40:29 [Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :/ melius est enim mori quam indigere./
29 40:30 Vir respiciens in mensam alienam,/ non est vita ejus in cogitatione victus :/ alit enim animam suam cibis alienis :/
29a 40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se./
30 40:32 In ore imprudentis condulcabitur inopia,/ et in ventre ejus ignis ardebit.]