Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 48

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 47 49 →
vClementine1592
1 [Et surrexit Elias propheta quasi ignis,/ et verbum ipsius quasi facula ardebat./
2 Qui induxit in illos famem :/ et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt :/ non enim poterant sustinere præcepta Domini./
3 Verbo Domini continuit cælum,/ et dejecit de cælo ignem ter./
4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis./ Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?/
5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis,/ in verbo Domini Dei :/
6 qui dejecisti reges ad pernicem,/ et confregisti facile potentiam ipsorum,/ et gloriosos de lecto suo :/
7 qui audis in Sina judicium,/ et in Horeb judicia defensionis :/
8 qui ungis reges ad pnitentiam,/ et prophetas facis successores post te :/
9 qui receptus es in turbine ignis,/ in curru equorum igneorum :/
10 qui scriptus es in judiciis temporum,/ lenire iracundiam Domini,/ conciliare cor patris ad filium,/ et restituere tribus Jacob./
11 Beati sunt qui te viderunt,/ et in amicitia tua decorati sunt./
11a 48:12 Nam nos vita vivimus tantum :/ post mortem autem non erit tale nomen nostrum.]
12 48:13 [Elias quidem in turbine tectus est,/ et in Eliseo completus est spiritus ejus :/ in diebus suis non pertimuit principem,/ et potentia nemo vicit illum :/
13 48:14 nec superavit illum verbum aliquod,/ et mortuum prophetavit corpus ejus./
14 48:15 In vita sua fecit monstra,/ et in morte mirabilia operatus est.]
15 48:16 [In omnibus istis non pnituit populus,/ et non recesserunt a peccatis suis,/ usque dum ejecti sunt de terra sua,/ et dispersi sunt in omnem terram :/
15a 48:17 et relicta est gens perpauca,/ et princeps in domo David./
16 48:18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :/ alii autem multa commiserunt peccata./
17 48:19 Ezechias munivit civitatem suam,/ et induxit in medium ipsius aquam :/ et fodit ferro rupem,/ et ædificavit ad aquam puteum./
18 48:20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib,/ et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :/ et extulit manum suam in Sion,/ et superbus factus est potentia sua./
19 48:21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :/ et doluerunt quasi parturientes mulieres./
20 48:22 Et invocaverunt Dominum misericordem,/ et expandentes manus suas extulerunt ad cælum :/ et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum./
20a 48:23 Non est commemoratus peccatorum illorum,/ neque dedit illos inimicis suis :/ sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ./
21 48:24 Dejecit castra Assyriorum,/ et contrivit illos angelus Domini :/
22 48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo,/ et fortiter ivit in via David patris sui,/ quam mandavit illi Isaias, propheta magnus,/ et fidelis in conspectu Dei./
23 48:26 In diebus ipsius retro rediit sol,/ et addidit regi vitam./
24 48:27 Spiritu magno vidit ultima,/ et consolatus est lugentes in Sion/ usque in sempiternum./
25 48:28 Ostendit futura,/ et abscondita antequam evenirent.]