Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 5

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 4 6 →
vClementine1592
1 [Noli attendere ad possessiones iniquas,/ et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :/ nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis./
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,/
3 et ne dixeris : Quomodo potui ?/ aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?/ Deus enim vindicans vindicabit./
4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?/ Altissimus enim est patiens redditor./
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu,/ neque adjicias peccatum super peccatum./
6 5:7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant,/ et in peccatores respicit ira illius./
6a 5:8 Non tardes converti ad Dominum,/ et ne differas de die in diem :/
7 5:9 subito enim veniet ira illius,/ et in tempore vindictæ disperdet te./
8 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis :/ non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]
9 5:11 [Non ventiles te in omnem ventum,/ et non eas in omnem viam :/ sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua./
10 5:12 Esto firmus in via Domini,/ et in veritate sensus tui et scientia :/ et prosequatur te verbum pacis et justitiæ./
11 5:13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,/ et cum sapientia proferas responsum verum./
12 5:14 Si est tibi intellectus, responde proximo :/ sin autem, sit manus tua super os tuum,/ ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris./
13 5:15 Honor et gloria in sermone sensati :/ lingua vero imprudentis subversio est ipsius./
14 5:16 Non appelleris susurro,/ et lingua tua ne capiaris et confundaris :/
14a 5:17 super furem enim est confusio et pnitentia,/ et denotatio pessima super bilinguem :/ susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia./
15 5:18 Justifica pusillum/ et magnum similiter.]