Song of Solomon 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | — |
| 2 | 1:1 [ Osculetur me osculo oris sui ;/ quia meliora sunt ubera tua vino,/ |
| 3 | 1:2 fragrantia unguentis optimis./ Oleum effusum nomen tuum ;/ ideo adolescentulæ dilexerunt te./ |
| 4 | 1:3 Trahe me, post te curremus/ in odorem unguentorum tuorum./ Introduxit me rex in cellaria sua ;/ exsultabimus et lætabimur in te,/ memores uberum tuorum super vinum./ Recti diligunt te./ |
| 5 | 1:4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,/ sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis./ |
| 6 | 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim,/ quia decoloravit me sol./ Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;/ posuerunt me custodem in vineis :/ vineam meam non custodivi./ |
| 7 | 1:6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,/ ubi cubes in meridie,/ ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum./ |
| 8 | 1:7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,/ egredere, et abi post vestigia gregum,/ et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum./ |
| 9 | 1:8 Equitatui meo in curribus Pharaonis/ assimilavi te, amica mea./ |
| 10 | 1:9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;/ collum tuum sicut monilia./ |
| 11 | 1:10 Murenulas aureas faciemus tibi,/ vermiculatas argento./ |
| 12 | 1:11 Dum esset rex in accubitu suo,/ nardus mea dedit odorem suum./ |
| 13 | 1:12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;/ inter ubera mea commorabitur./ |
| 14 | 1:13 Botrus cypri dilectus meus mihi/ in vineis Engaddi./ |
| 15 | 1:14 Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !/ Oculi tui columbarum./ |
| 16 | 1:15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !/ Lectulus noster floridus./ |
| 17 | 1:16 Tigna domorum nostrarum cedrina,/ laquearia nostra cypressina.] |