Song of Solomon 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ego flos campi,/ et lilium convallium./ |
| 2 | Sicut lilium inter spinas,/ sic amica mea inter filias./ |
| 3 | Sicut malus inter ligna silvarum,/ sic dilectus meus inter filios./ Sub umbra illius quem desideraveram sedi,/ et fructus ejus dulcis gutturi meo./ |
| 4 | Introduxit me in cellam vinariam ;/ ordinavit in me caritatem./ |
| 5 | Fulcite me floribus,/ stipate me malis,/ quia amore langueo./ |
| 6 | Læva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./ |
| 7 | Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ quoadusque ipsa velit./ |
| 8 | Vox dilecti mei ; ecce iste venit,/ saliens in montibus, transiliens colles./ |
| 9 | Similis est dilectus meus capreæ,/ hinnuloque cervorum./ En ipse stat post parietem nostrum,/ respiciens per fenestras,/ prospiciens per cancellos./ |
| 10 | En dilectus meus loquitur mihi./ Surge, propera, amica mea,/ columba mea, formosa mea, et veni :/ |
| 11 | jam enim hiems transiit ;/ imber abiit, et recessit./ |
| 12 | Flores apparuerunt in terra nostra ;/ tempus putationis advenit :/ vox turturis audita est in terra nostra ;/ |
| 13 | ficus protulit grossos suos ;/ vineæ florentes dederunt odorem suum./ Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :/ |
| 14 | columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,/ ostende mihi faciem tuam,/ sonet vox tua in auribus meis :/ vox enim tua dulcis, et facies tua decora./ |
| 15 | Capite nobis vulpes parvulas/ quæ demoliuntur vineas :/ nam vinea nostra floruit./ |
| 16 | Dilectus meus mihi, et ego illi,/ qui pascitur inter lilia,/ |
| 17 | donec aspiret dies, et inclinentur umbræ./ Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,/ hinnuloque cervorum super montes Bether.] |
| 18 | — |