Codex Sacra scripture, aligned

Song of Solomon 6

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 5 7 →
vClementine1592
1
2 6:1 [ Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,/ ut pascatur in hortis, et lilia colligat./
3 6:2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,/ qui pascitur inter lilia./
4 6:3 Pulchra es, amica mea ;/ suavis, et decora sicut Jerusalem ;/ terribilis ut castrorum acies ordinata./
5 6:4 Averte oculos tuos a me,/ quia ipsi me avolare fecerunt./ Capilli tui sicut grex caprarum/ quæ apparuerunt de Galaad./
6 6:5 Dentes tui sicut grex ovium/ quæ ascenderunt de lavacro :/ omnes gemellis ftibus,/ et sterilis non est in eis./
7 6:6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,/ absque occultis tuis./
8 6:7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,/ et adolescentularum non est numerus./
9 6:8 Una est columba mea, perfecta mea,/ una est matris suæ, electa genetrici suæ./ Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;/ reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam./
10 6:9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,/ pulchra ut luna, electa ut sol,/ terribilis ut castrorum acies ordinata ?/
11 6:10 Descendi in hortum nucum,/ ut viderem poma convallium,/ et inspicerem si floruisset vinea,/ et germinassent mala punica./
12 6:11 Nescivi : anima mea conturbavit me,/ propter quadrigas Aminadab./
13 6:12 Revertere, revertere, Sulamitis !/ revertere, revertere ut intueamur te.]
14