Titus 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est |
| 2 | in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia : |
| 3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei : |
| 4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. |
| 5 | Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, |
| 6 | si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. |
| 7 | Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum : |
| 8 | sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, |
| 9 | amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. |
| 10 | Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt : |
| 11 | quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. |
| 12 | Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. |
| 13 | Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, |
| 14 | non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. |
| 15 | Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. |
| 16 | Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. |