Titus 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : |
| 2 | senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : |
| 3 | anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : |
| 4 | ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, |
| 5 | prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. |
| 6 | Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. |
| 7 | In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, |
| 8 | verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. |
| 9 | Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, |
| 10 | non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. |
| 11 | Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, |
| 12 | erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, |
| 13 | exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : |
| 14 | qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. |
| 15 | Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. |