Titus 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : |
| 2 | neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. |
| 3 | Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. |
| 4 | Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, |
| 5 | non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, |
| 6 | quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : |
| 7 | ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. |
| 8 | Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. |
| 9 | Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ. |
| 10 | Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : |
| 11 | sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. |
| 12 | Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare. |
| 13 | Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. |
| 14 | Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. |
| 15 | Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. |