Tobit 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? |
| 2 | Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? |
| 3 | Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? |
| 4 | Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. |
| 5 | Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. |
| 6 | Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. |
| 7 | Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. |
| 8 | Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere : |
| 9 | quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. |
| 10 | Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. |
| 11 | Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. |
| 12 | Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. |
| 13 | Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. |
| 14 | Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. |
| 15 | Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. |
| 16 | Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. |
| 17 | Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere. |
| 18 | Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. |
| 19 | Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. |
| 20 | Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. |
| 21 | Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. |
| 22 | Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. |