Codex Sacra scripture, aligned

Tobit 13

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 12 14 →
vClementine1592
1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : [Magnus es, Domine, in æternum,/ et in omnia sæcula regnum tuum :/
2 quoniam tu flagellas, et salvas ;/ deducis ad inferos, et reducis :/ et non est qui effugiat manum tuam./
3 Confitemini Domino, filii Israël,/ et in conspectu gentium laudate eum :/
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,/ ut vos enarretis mirabilia ejus,/ et faciatis scire eos/ quia non est alius deus omnipotens præter eum./
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,/ et ipse salvabit nos propter misericordiam suam./
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,/ et cum timore et tremore confitemini illi :/ regemque sæculorum exaltate in operibus vestris./
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :/ quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem./
8 Convertimini itaque peccatores,/ et facite justitiam coram Deo,/ credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam./
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur./
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus :/ agite dies lætitiæ, et confitemini illi./
11 Jerusalem civitas Dei,/ castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum./
12 Confitere Domino in bonis tuis,/ et benedic Deum sæculorum :/ ut reædificet in te tabernaculum suum,/ et revocet ad te omnes captivos,/ et gaudeas in omnia sæcula sæculorum./
13 Luce splendida fulgebis,/ et omnes fines terræ adorabunt te./
14 Nationes ex longinquo ad te venient,/ et munera deferentes adorabunt in te Dominum,/ et terram tuam in sanctificationem habebunt :/
15 nomen enim magnum invocabunt in te./
16 Maledicti erunt qui contempserint te,/ et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te :/ benedictique erunt qui ædificaverint te./
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis,/ quoniam omnes benedicentur,/ et congregabuntur ad Dominum./
18 Beati omnes qui diligunt te,/ et qui gaudent super pace tua./
19 Anima mea, benedic Dominum,/ quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam/ a cunctis tribulationibus ejus/ Dominus Deus noster./
20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei/ ad videndam claritatem Jerusalem./
21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur,/ et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus./
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur,/ et per vicos ejus alleluja cantabitur./
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,/ et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.]