Tobit 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc Tobias ingemuit, et cpit orare cum lacrimis, |
| 2 | dicens : [Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,/ et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium./ |
| 3 | Et nunc Domine, memor esto mei,/ et ne vindictam sumas de peccatis meis,/ neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum./ |
| 4 | Quoniam non obedivimus præceptis tuis,/ ideo traditi sumus in direptionem,/ et captivitatem, et mortem,/ et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus/ in quibus dispersisti nos./ |
| 5 | Et nunc Domine, magna judicia tua,/ quia non egimus secundum præcepta tua,/ et non ambulavimus sinceriter coram te./ |
| 6 | Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,/ et præcipe in pace recipi spiritum meum :/ expedit enim mihi mori magis quam vivere.] |
| 7 | Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, |
| 8 | quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. |
| 9 | Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. |
| 10 | Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit : |
| 11 | sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. |
| 12 | Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum |
| 13 | dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. |
| 14 | Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. |
| 15 | Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. |
| 16 | Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. |
| 17 | Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. |
| 18 | Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. |
| 19 | Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. |
| 20 | Non est enim in hominis potestate consilium tuum. |
| 21 | Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. |
| 22 | Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis. |
| 23 | Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. |
| 24 | In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : |
| 25 | et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. |