Tobit 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, |
| 2 | dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. |
| 3 | Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : |
| 4 | memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. |
| 5 | Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. |
| 6 | Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. |
| 7 | Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. |
| 8 | Quomodo potueris, ita esto misericors. |
| 9 | Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. |
| 10 | Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis : |
| 11 | quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. |
| 12 | Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. |
| 13 | Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. |
| 14 | Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. |
| 15 | Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. |
| 16 | Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. |
| 17 | Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. |
| 18 | Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. |
| 19 | Consilium semper a sapiente perquire. |
| 20 | Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. |
| 21 | Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo : |
| 22 | et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. |
| 23 | Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. |