Tobit 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. |
| 2 | Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. |
| 3 | Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet. |
| 4 | Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. |
| 5 | Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. |
| 6 | Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ? |
| 7 | At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ? |
| 8 | Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. |
| 9 | Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. |
| 10 | Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. |
| 11 | Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper. |
| 12 | Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? |
| 13 | Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. |
| 14 | Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. |
| 15 | Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. |
| 16 | Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. |
| 17 | Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ? |
| 18 | sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. |
| 19 | Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. |
| 20 | Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. |
| 21 | Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. |
| 22 | Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. |
| 23 | Cumque profecti essent, cpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. |
| 24 | Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : |
| 25 | sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. |
| 26 | Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. |
| 27 | Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. |
| 28 | Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit. |