Tobit 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. |
| 2 | Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. |
| 3 | Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. |
| 4 | Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cpit ante pedes ejus. |
| 5 | Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. |
| 6 | Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. |
| 7 | Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ? |
| 8 | Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. |
| 9 | Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. |
| 10 | Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ? |
| 11 | Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. |
| 12 | Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. |
| 13 | Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. |
| 14 | Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. |
| 15 | Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. |
| 16 | Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. |
| 17 | Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. |
| 18 | Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. |
| 19 | Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. |
| 20 | Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. |
| 21 | Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. |
| 22 | Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. |