Wisdom 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,/ cum solus esset creatus, custodivit,/ |
| 2 | et eduxit illum a delicto suo,/ et dedit illi virtutem continendi omnia./ |
| 3 | Ab hac ut recessit injustus in ira sua,/ per iram homicidii fraterni deperiit./ |
| 4 | Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,/ per contemptibile lignum justum gubernans./ |
| 5 | Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,/ scivit justum, et conservavit sine querela Deo,/ et in filii misericordia fortem custodivit./ |
| 6 | Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,/ descendente igne in Pentapolim :/ |
| 7 | quibus in testimonium nequitiæ/ fumigabunda constat deserta terra,/ et incerto tempore fructus habentes arbores :/ et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis./ |
| 8 | Sapientiam enim prætereuntes,/ non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,/ sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,/ ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent./ |
| 9 | Sapientia autem hos qui se observant/ a doloribus liberavit./ |
| 10 | Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,/ et ostendit illi regnum Dei,/ et dedit illi scientiam sanctorum ;/ honestavit illum in laboribus,/ et complevit labores illius./ |
| 11 | In fraude circumvenientium illum affuit illi,/ et honestum fecit illum./ |
| 12 | Custodivit illum ab inimicis,/ et a seductoribus tutavit illum :/ et certamen forte dedit illi ut vinceret,/ et sciret quoniam omnium potentior est sapientia./ |
| 13 | Hæc venditum justum non dereliquit,/ sed a peccatoribus liberavit eum ;/ descenditque cum illo in foveam,/ |
| 14 | et in vinculis non dereliquit illum,/ donec afferret illi sceptrum regni,/ et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :/ et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,/ et dedit illi claritatem æternam.] |
| 15 | [Hæc populum justum et semen sine querela liberavit/ a nationibus quæ illum deprimebant./ |
| 16 | Intravit in animam servi Dei,/ et stetit contra reges horrendos in portentis et signis./ |
| 17 | Et reddidit justis mercedem laborum suorum,/ et deduxit illos in via mirabili :/ et fuit illis in velamento diei,/ et in luce stellarum per noctem ;/ |
| 18 | transtulit illos per mare Rubrum,/ et transvexit illos per aquam nimiam./ |
| 19 | Inimicos autem illorum demersit in mare,/ et ab altitudine inferorum eduxit illos./ Ideo justi tulerunt spolia impiorum,/ |
| 20 | et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,/ et victricem manum tuam laudaverunt pariter :/ |
| 21 | quoniam sapientia aperuit os mutorum,/ et linguas infantium fecit disertas.] |
| 22 | — |
| 23 | — |