Wisdom 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti./ |
| 2 | Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,/ et in locis desertis fixerunt casas./ |
| 3 | Steterunt contra hostes,/ et de inimicis se vindicaverunt./ |
| 4 | Sitierunt, et invocaverunt te,/ et data est illis aqua de petra altissima,/ et requies sitis de lapide duro.] |
| 4a | 11:5 [Per quæ enim pnas passi sunt inimici illorum/ a defectione potus sui,/ et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :/ |
| 5 | 11:6 per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est./ |
| 6 | 11:7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,/ humanum sanguinem dedisti injustis./ |
| 7 | 11:8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,/ dedisti illis abundantem aquam insperate,/ |
| 8 | 11:9 ostendens per sitim quæ tunc fuit,/ quemadmodum tuos exaltares,/ et adversarios illorum necares./ |
| 9 | 11:10 Cum enim tentati sunt,/ et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,/ scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur./ |
| 10 | 11:11 Hos quidem tamquam pater monens probasti ;/ illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti./ |
| 11 | 11:12 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur./ |
| 12 | 11:13 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,/ cum memoria præteritorum./ |
| 13 | 11:14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,/ commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus./ |
| 14 | 11:15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,/ in finem eventus mirati sunt,/ non similiter justis sitientes./ |
| 15 | 11:16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,/ quod quidam errantes colebant mutos serpentes/ et bestias supervacuas,/ immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;/ |
| 16 | 11:17 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur./ |
| 17 | 11:18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,/ quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,/ immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,/ |
| 18 | 11:19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias,/ aut vaporem ignium spirantes,/ aut fumi odorem proferentes,/ aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;/ |
| 19 | 11:20 quarum non solum læsura poterat illos exterminare,/ sed et aspectus per timorem occidere./ |
| 20 | 11:21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,/ persecutionem passi ab ipsis factis suis,/ et dispersi per spiritum virtutis tuæ :/ sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti./ |
| 21 | 11:22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper :/ et virtuti brachii tui quis resistet ?/ |
| 22 | 11:23 Quoniam tamquam momentum stateræ,/ sic est ante te orbis terrarum,/ et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram./ |
| 23 | 11:24 Sed misereris omnium, quia omnia potes ;/ et dissimulas peccata hominum, propter pnitentiam./ |
| 24 | 11:25 Diligis enim omnia quæ sunt,/ et nihil odisti eorum quæ fecisti ;/ nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti./ |
| 25 | 11:26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?/ aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?/ |
| 26 | 11:27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,/ qui amas animas.] |