Codex Sacra scripture, aligned

Wisdom 12

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 11 13 →
vClementine1592
1 [O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !/
2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,/ et de quibus peccant admones et alloqueris,/ ut relicta malitia credant in te, Domine.]
3 [Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,/ quos exhorruisti,/
4 quoniam odibilia opera tibi faciebant/ per medicamina et sacrificia injusta,/
5 et filiorum suorum necatores sine misericordia,/ et comestores viscerum hominum,/ et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,/
6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum,/ perdere voluisti per manus parentum nostrorum :/
7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,/ quæ tibi omnium carior est terra./
8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti,/ et misisti antecessores exercitus tui vespas,/ ut illos paulatim exterminarent./
9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,/ aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :/
10 sed partibus judicans,/ dabas locum pnitentiæ,/ non ignorans quoniam nequam est natio eorum,/ et naturalis malitia ipsorum,/ et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum./
11 Semen enim erat maledictum ab initio ;/ nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum./
12 Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?/ aut quis stabit contra judicium tuum ?/ aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?/ aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?/
13 Non enim est alius deus quam tu,/ cui cura est de omnibus,/ ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium./
14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent/ de his quos perdidisti./
15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;/ ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,/ exterum æstimas a tua virtute./
16 Virtus enim tua justitiæ initium est,/ et ob hoc quod Dominus es,/ omnibus te parcere facis./
17 Virtutem enim ostendis tu,/ qui non crederis esse in virtute consummatus,/ et horum qui te nesciunt audaciam traducis./
18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,/ et cum magna reverentia disponis nos :/ subest enim tibi, cum volueris posse.]
19 [Docuisti autem populum tuum per talia opera,/ quoniam oportet justum esse et humanum ;/ et bonæ spei fecisti filios tuos,/ quoniam judicans das locum in peccatis pnitentiæ./
20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,/ cum tanta cruciasti attentione,/ dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :/
21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos,/ quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !/
22 Cum ergo das nobis disciplinam,/ inimicos nostros multipliciter flagellas,/ ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,/ et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam./
23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,/ per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta./
24 Etenim in erroris via diutius erraverunt,/ deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,/ infantium insensatorum more viventes./
25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti./
26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,/ dignum Dei judicium experti sunt./
27 In quibus enim patientes indignabantur/ per hæc quos putabant deos,/ in ipsis cum exterminarentur videntes,/ illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ;/ propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]