Wisdom 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Vani autem sunt omnes homines/ in quibus non subest scientia Dei ;/ et de his quæ videntur bona,/ non potuerunt intelligere eum qui est,/ neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :/ |
| 2 | sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,/ aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,/ rectores orbis terrarum deos putaverunt./ |
| 3 | Quorum si specie delectati, deos putaverunt,/ sciant quanto his dominator eorum speciosior est :/ speciei enim generator hæc omnia constituit./ |
| 4 | Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,/ intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :/ |
| 5 | a magnitudine enim speciei et creaturæ/ cognoscibiliter poterit creator horum videri./ |
| 6 | Sed tamen adhuc in his minor est querela ;/ et hi enim fortasse errant,/ Deum quærentes, et volentes invenire./ |
| 7 | Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,/ et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur./ |
| 8 | Iterum autem nec his debet ignosci./ |
| 9 | Si enim tantum potuerunt scire/ ut possent æstimare sæculum,/ quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?] |
| 10 | [Infelices autem sunt,/ et inter mortuos spes illorum est,/ qui appellaverunt deos opera manuum hominum :/ aurum et argentum, artis inventionem,/ et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,/ opus manus antiquæ./ |
| 11 | Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,/ et hujus docte eradat omnem corticem,/ et arte sua usus/ diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;/ |
| 12 | reliquiis autem ejus operis/ ad præparationem escæ abutatur,/ |
| 13 | et reliquum horum quod ad nullos usus facit,/ lignum curvum et vorticibus plenum/ sculpat diligenter per vacuitatem suam,/ et per scientiam suæ artis figuret illud,/ et assimilet illud imagini hominis,/ |
| 14 | aut alicui ex animalibus illud comparet :/ perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,/ et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;/ |
| 15 | et faciat ei dignam habitationem,/ et in pariete ponens illud,/ et confirmans ferro |
| 16 | ne forte cadat,/ prospiciens illi :/ sciens quoniam non potest adjuvare se :/ imago enim est, et opus est illi adjutorium./ |
| 17 | Et de substantia sua, et de filiis suis,/ et de nuptiis votum faciens inquirit :/ non erubescit loqui cum illo qui sine anima est./ |
| 18 | Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,/ et pro vita rogat mortuum,/ et in adjutorium inutilem invocat./ |
| 19 | Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ;/ et de acquirendo, et de operando,/ et de omnium rerum eventu,/ petit ab eo qui in omnibus est inutilis.] |