Codex Sacra scripture, aligned

Wisdom 14

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 13 15 →
vClementine1592
1 [Iterum alius navigare cogitans,/ et per feros fluctus iter facere incipiens,/ ligno portante se, fragilius lignum invocat./
2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,/ et artifex sapientia fabricavit sua./
3 Tua autem, Pater, providentia gubernat :/ quoniam dedisti et in mari viam,/ et inter fluctus semitam firmissimam,/
4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,/ etiam si sine arte aliquis adeat mare./
5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,/ propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,/ et transeuntes mare per ratem liberati sunt./
6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,/ spes orbis terrarum ad ratem confugiens,/ remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata./
7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;/
8 per manus autem quod fit idolum,/ maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :/ quia ille quidem operatus est,/ illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est./
9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;/
10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur./
11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,/ quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,/ et in tentationem animabus hominum,/ et in muscipulam pedibus insipientium./
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,/ et adinventio illorum corruptio vitæ est :/
13 neque enim erant ab initio,/ neque erunt in perpetuum./
14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,/ et ideo brevis illorum finis est inventus.]
15 [Acerbo enim luctu dolens pater,/ cito sibi rapti filii fecit imaginem ;/ et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,/ nunc tamquam deum colere cpit,/ et constituit inter servos suos sacra et sacrificia./
16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,/ hic error tamquam lex custoditus est,/ et tyrannorum imperio colebantur figmenta./
17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant/ propter hoc quod longe essent,/ e longinquo figura eorum allata,/ evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,/ ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine./
18 Provexit autem ad horum culturam/ et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia./
19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,/ elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret./
20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,/ eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,/ nunc deum æstimaverunt./
21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,/ quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,/ incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]
22 [Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,/ sed et in magno viventes inscientiæ bello,/ tot et tam magna mala pacem appellant./
23 Aut enim filios suos sacrificantes,/ aut obscura sacrificia facientes,/ aut insaniæ plenas vigilias habentes,/
24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :/ sed alius alium per invidiam occidit,/ aut adulterans contristat,/
25 et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,/ furtum et fictio, corruptio et infidelitas,/ turbatio et perjurium, tumultus bonorum,/
26 Dei immemoratio, animarum inquinatio,/ nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,/ inordinatio mchiæ et impudicitiæ./
27 Infandorum enim idolorum cultura/ omnis mali causa est, et initium et finis./
28 Aut enim dum lætantur insaniunt,/ aut certe vaticinantur falsa,/ aut vivunt injuste, aut pejerant cito./
29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,/ male jurantes noceri se non sperant./
30 Utraque ergo illis evenient digne,/ quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,/ et juraverunt injuste,/ in dolo contemnentes justitiam./
31 Non enim juratorum virtus,/ sed peccantium pna,/ perambulat semper injustorum prævaricationem.]
32
33