Codex Sacra scripture, aligned

Wisdom 17

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 16 18 →
vClementine1592
1 [Magna sunt enim judicia tua, Domine,/ et inenarrabilia verba tua :/ propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt./
2 Dum enim persuasum habent iniqui/ posse dominari nationi sanctæ,/ vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti,/ inclusi sub tectis,/ fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt./
3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis,/ tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,/ paventes horrende,/ et cum admiratione nimia perturbati./
4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,/ quoniam sonitus descendens perturbabat illos,/ et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant./
5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,/ nec siderum limpidæ flammæ/ illuminare poterant illam noctem horrendam./
6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;/ et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,/ æstimabant deteriora esse quæ videbantur./
7 Et magicæ artis appositi erant derisus,/ et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia./
8 Illi enim qui promittebant/ timores et perturbationes expellere se ab anima languente,/ hi cum derisu pleni timore languebant./
9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,/ transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,/ tremebundi peribant,/ et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre./
10
11 17:10 Cum sit enim timida nequitia,/ dat testimonium condemnationis :/ semper enim præsumit sæva,/ perturbata conscientia :/
12 17:11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum./
13 17:12 Et dum ab intus minor est exspectatio,/ majorem computat inscientiam ejus causæ,/ de qua tormentum præstat./
14 17:13 Illi autem qui impotentem vere noctem,/ et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,/ eumdem somnum dormientes,/
15 17:14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,/ aliquando animæ deficiebant traductione :/ subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat./
16 17:15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,/ custodiebatur in carcere sine ferro reclusus./
17 17:16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor,/ aut agri laborum operarius præoccupatus esset,/ ineffugibilem sustinebat necessitatem ;/
18 17:17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati./ Sive spiritus sibilans,/ aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,/ aut vis aquæ decurrentis nimium,/
19 17:18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum,/ aut ludentium animalium cursus invisus,/ aut mugientium valida bestiarum vox,/ aut resonans de altissimis montibus echo :/ deficientes faciebant illos præ timore./
20 17:19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,/ et non impeditis operibus continebatur./
21 17:20 Solis autem illis superposita erat gravis nox,/ imago tenebrarum quæ superventura illis erat :/ ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]
22
23
24
25
26
27
28