Codex Sacra scripture, aligned

Wisdom 18

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 17 19 →
vClementine1592
1 [Sanctis autem tuis maxima erat lux,/ et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant./ Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;/
2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,/ et ut esset differentia, donum petebant./
3 Propter quod ignis ardentem columnam/ ducem habuerunt ignotæ viæ,/ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti./
4 Digni quidem illi carere luce,/ et pati carcerem tenebrarum,/ qui inclusos custodiebant filios tuos,/ per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.]
5 [Cum cogitarent justorum occidere infantes,/ et uno exposito filio et liberato,/ in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,/ et pariter illos perdidisti in aqua valida./
6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,/ ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,/ animæquiores essent./
7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,/ injustorum autem exterminatio./
8 Sicut enim læsisti adversarios,/ sic et nos provocans magnificasti./
9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,/ et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;/ similiter et bona et mala recepturos justos,/ patrum jam decantantes laudes./
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,/ et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium./
11 Simili autem pna servus cum domino afflictus est,/ et popularis homo regi similia passus./
12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,/ mortuos habebant innumerabiles :/ nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,/ quoniam uno momento quæ erat præclarior/ natio illorum exterminata est./
13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;/ tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,/ spoponderunt populum Dei esse./
14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,/ et nox in suo cursu medium iter haberet,/
15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,/ durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,/
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :/ et stans, replevit omnia morte,/ et usque ad cælum attingebat stans in terra./
17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,/ et timores supervenerunt insperati./
18 Et alius alibi projectus semivivus,/ propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis./
19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,/ ne inscii quare mala patiebantur perirent./
20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,/ et commotio in eremo facta est multitudinis :/ sed non diu permansit ira tua./
21 Properans enim homo sine querela deprecari pro populis,/ proferens servitutis suæ scutum,/ orationem et per incensum deprecationem allegans,/ restitit iræ, et finem imposuit necessitati,/ ostendens quoniam tuus est famulus./
22 Vicit autem turbas non in virtute corporis,/ nec armaturæ potentia :/ sed verbo illum qui se vexabat subjecit,/ juramenta parentum et testamentum commemorans./
23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,/ interstitit, et amputavit impetum,/ et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam./
24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ;/ et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,/ et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat./
25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit :/ erat enim sola tentatio iræ sufficiens.]
26
27
28
29