Wisdom 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Diligite justitiam, qui judicatis terram./ Sentite de Domino in bonitate,/ et in simplicitate cordis quærite illum :/ |
| 2 | quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,/ apparet autem eis qui fidem habent in illum./ |
| 3 | Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;/ probata autem virtus corripit insipientes./ |
| 4 | Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,/ nec habitabit in corpore subdito peccatis./ |
| 5 | Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,/ et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,/ et corripietur a superveniente iniquitate./ |
| 6 | Benignus est enim spiritus sapientiæ,/ et non liberabit maledicum a labiis suis :/ quoniam renum illius testis est Deus,/ et cordis illius scrutator est verus,/ et linguæ ejus auditor./ |
| 7 | Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,/ et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis./ |
| 8 | Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,/ nec præteriet illum corripiens judicium./ |
| 9 | In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;/ sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,/ ad correptionem iniquitatum illius./ |
| 10 | Quoniam auris zeli audit omnia,/ et tumultus murmurationum non abscondetur./ |
| 11 | Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,/ et a detractione parcite linguæ :/ quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,/ os autem quod mentitur occidit animam.] |
| 12 | [Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,/ neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum./ |
| 13 | Quoniam Deus mortem non fecit,/ nec lætatur in perditione vivorum./ |
| 14 | Creavit enim ut essent omnia,/ et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :/ et non est in illis medicamentum exterminii,/ nec inferorum regnum in terra./ |
| 15 | Justitia enim perpetua est, et immortalis./ |
| 16 | Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,/ et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;/ et sponsiones posuerunt ad illam,/ quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.] |