Wisdom 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :/ Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,/ et non est refrigerium in fine hominis,/ et non est qui agnitus sit reversus ab inferis./ |
| 2 | Quia ex nihilo nati sumus,/ et post hoc erimus tamquam non fuerimus./ Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,/ et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :/ |
| 3 | qua extincta, cinis erit corpus nostrum,/ et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;/ et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,/ et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,/ et a calore illius aggravata./ |
| 4 | Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,/ et nemo memoriam habebit operum nostrorum./ |
| 5 | Umbræ enim transitus est tempus nostrum,/ et non est reversio finis nostri :/ quoniam consignata est, et nemo revertitur./ |
| 6 | Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,/ et utamur creatura tamquam in juventute celeriter./ |
| 7 | Vino pretioso et unguentis nos impleamus,/ et non prætereat nos flos temporis./ |
| 8 | Coronemus nos rosis antequam marcescant ;/ nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :/ |
| 9 | nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ./ Ubique relinquamus signa lætitiæ,/ quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors./ |
| 10 | Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,/ nec veterani revereamur canos multi temporis :/ |
| 11 | sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ;/ quod enim infirmum est, inutile invenitur./ |
| 12 | Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,/ et contrarius est operibus nostris,/ et improperat nobis peccata legis,/ et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ./ |
| 13 | Promittit se scientiam Dei habere,/ et filium Dei se nominat./ |
| 14 | Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum./ |
| 15 | Gravis est nobis etiam ad videndum,/ quoniam dissimilis est aliis vita illius,/ et immutatæ sunt viæ ejus./ |
| 16 | Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,/ et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,/ et præfert novissima justorum,/ et gloriatur patrem se habere Deum./ |
| 17 | Videamus ergo si sermones illius veri sint,/ et tentemus quæ ventura sunt illi,/ et sciemus quæ erunt novissima illius./ |
| 18 | Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,/ et liberabit eum de manibus contrariorum./ |
| 19 | Contumelia et tormento interrogemus eum,/ ut sciamus reverentiam ejus,/ et probemus patientiam illius./ |
| 20 | Morte turpissima condemnemus eum ;/ erit enim ei respectus ex sermonibus illius./ |
| 21 | Hæc cogitaverunt, et erraverunt :/ excæcavit enim illos malitia eorum./ |
| 22 | Et nescierunt sacramenta Dei :/ neque mercedem speraverunt justitiæ,/ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum./ |
| 23 | Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,/ et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum./ |
| 24 | Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :/ |
| 25 | imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.] |