Wisdom 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Justorum autem animæ in manu Dei sunt,/ et non tanget illos tormentum mortis./ |
| 2 | Visi sunt oculis insipientium mori,/ et æstimata est afflictio exitus illorum,/ |
| 3 | et quod a nobis est iter exterminium ;/ illi autem sunt in pace :/ |
| 4 | etsi coram hominibus tormenta passi sunt,/ spes illorum immortalitate plena est./ |
| 5 | In paucis vexati, in multis bene disponentur,/ quoniam Deus tentavit eos,/ et invenit illos dignos se./ |
| 6 | Tamquam aurum in fornace probavit illos,/ et quasi holocausti hostiam accepit illos,/ et in tempore erit respectus illorum./ |
| 7 | Fulgebunt justi/ et tamquam scintillæ in arundineto discurrent./ |
| 8 | Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,/ et regnabit Dominus illorum in perpetuum./ |
| 9 | Qui confidunt in illo intelligent veritatem,/ et fideles in dilectione acquiescent illi,/ quoniam donum et pax est electis ejus./ |
| 10 | Impii autem secundum quæ cogitaverunt/ correptionem habebunt :/ qui neglexerunt justum,/ et a Domino recesserunt./ |
| 11 | Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :/ et vacua est spes illorum,/ et labores sine fructu,/ et inutilia opera eorum./ |
| 12 | Mulieres eorum insensatæ sunt,/ et nequissimi filii eorum./ |
| 13 | Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;/ et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,/ habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;/ |
| 14 | et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,/ nec cogitavit adversus Deum nequissima :/ dabitur enim illi fidei donum electum,/ et sors in templo Dei acceptissima./ |
| 15 | Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,/ et quæ non concidat radix sapientiæ./ |
| 16 | Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,/ et ab iniquo thoro semen exterminabitur./ |
| 17 | Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,/ et sine honore erit novissima senectus illorum :/ |
| 18 | et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,/ nec in die agnitionis allocutionem./ |
| 19 | Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.] |