Wisdom 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !/ immortalis est enim memoria illius,/ quoniam et apud Deum nota est, et apud homines./ |
| 2 | Cum præsens est, imitantur illam,/ et desiderant eam cum se eduxerit ;/ et in perpetuum coronata triumphat,/ incoinquinatorum certaminum præmium vincens./ |
| 3 | Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,/ et spuria vitulamina non dabunt radices altas,/ nec stabile firmamentum collocabunt./ |
| 4 | Etsi in ramis in tempore germinaverint,/ infirmiter posita, a vento commovebuntur,/ et a nimietate ventorum eradicabuntur./ |
| 5 | Confringentur enim rami inconsummati ;/ et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,/ et ad nihilum apti./ |
| 6 | Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,/ testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua./ |
| 7 | Justus autem si morte præoccupatus fuerit,/ in refrigerio erit ;/ |
| 8 | senectus enim venerabilis est non diuturna,/ neque annorum numero computata :/ cani autem sunt sensus hominis,/ |
| 9 | et ætas senectutis vita immaculata./ |
| 10 | Placens Deo factus est dilectus,/ et vivens inter peccatores translatus est./ |
| 11 | Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,/ aut ne fictio deciperet animam illius./ |
| 12 | Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,/ et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia./ |
| 13 | Consummatus in brevi,/ explevit tempora multa ;/ |
| 14 | placita enim erat Deo anima illius :/ propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum./ Populi autem videntes, et non intelligentes,/ nec ponentes in præcordiis talia,/ |
| 15 | quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,/ et respectus in electos illius./ |
| 16 | Condemnat autem justus mortuus vivos impios,/ et juventus celerius consummata longam vitam injusti./ |
| 17 | Videbunt enim finem sapientis,/ et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,/ et quare munierit illum Dominus./ |
| 18 | Videbunt, et contemnent eum ;/ illos autem Dominus irridebit./ |
| 19 | Et erunt post hæc decidentes sine honore,/ et in contumelia inter mortuos in perpetuum :/ quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,/ et commovebit illos a fundamentis,/ et usque ad supremum desolabuntur,/ et erunt gementes, et memoria illorum peribit./ |
| 20 | Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,/ et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.] |