Wisdom 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Tunc stabunt justi in magna constantia/ adversus eos qui se angustiaverunt,/ et qui abstulerunt labores eorum./ |
| 2 | Videntes turbabuntur timore horribili,/ et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;/ |
| 3 | dicentes intra se, pnitentiam agentes,/ et præ angustia spiritus gementes :/ Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,/ et in similitudinem improperii./ |
| 4 | Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,/ et finem illorum sine honore ;/ |
| 5 | ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,/ et inter sanctos sors illorum est./ |
| 6 | Ergo erravimus a via veritatis,/ et justitiæ lumen non luxit nobis,/ et sol intelligentiæ non est ortus nobis./ |
| 7 | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,/ et ambulavimus vias difficiles :/ viam autem Domini ignoravimus./ |
| 8 | Quid nobis profuit superbia ?/ aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?/ |
| 9 | Transierunt omnia illa tamquam umbra,/ et tamquam nuntius percurrens,/ |
| 10 | et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,/ cujus cum præterierit non est vestigium invenire,/ neque semitam carinæ illius in fluctibus ;/ |
| 11 | aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,/ cujus nullum invenitur argumentum itineris,/ sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,/ et scindens per vim itineris aërem :/ commotis alis transvolavit,/ et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;/ |
| 12 | aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,/ divisus aër continuo in se reclusus est,/ ut ignoretur transitus illius :/ |
| 13 | sic et nos nati continuo desivimus esse ;/ et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,/ in malignitate autem nostra consumpti sumus./ |
| 14 | Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :/ |
| 15 | quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,/ et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,/ et tamquam fumus qui a vento diffusus est,/ et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis./ |
| 16 | Justi autem in perpetuum vivent,/ et apud Dominum est merces eorum,/ et cogitatio illorum apud Altissimum./ |
| 17 | Ideo accipient regnum decoris,/ et diadema speciei de manu Domini :/ quoniam dextera sua teget eos,/ et brachio sancto suo defendet illos./ |
| 18 | Accipiet armaturam zelus illius,/ et armabit creaturam ad ultionem inimicorum./ |
| 19 | Induet pro thorace justitiam,/ et accipiet pro galea judicium certum ;/ |
| 20 | sumet scutum inexpugnabile æquitatem./ |
| 21 | Acuet autem duram iram in lanceam,/ et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos./ |
| 22 | Ibunt directe emissiones fulgurum,/ et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,/ et ad certum locum insilient./ |
| 23 | Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;/ excandescet in illos aqua maris,/ et flumina concurrent duriter./ |
| 24 | Contra illos stabit spiritus virtutis,/ et tamquam turbo venti dividet illos ;/ et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,/ et malignitas evertet sedes potentium.] |