Wisdom 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Melior est sapientia quam vires,/ et vir prudens quam fortis./ |
| 2 | Audite ergo, reges, et intelligite ;/ discite, judices finium terræ./ |
| 3 | Præbete aures, vos qui continetis multitudines,/ et placetis vobis in turbis nationum./ |
| 4 | Quoniam data est a Domino potestas vobis,/ et virtus ab Altissimo :/ qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur./ |
| 5 | Quoniam cum essetis ministri regni illius,/ non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,/ neque secundum voluntatem Dei ambulastis./ |
| 6 | Horrende et cito apparebit vobis,/ quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet./ |
| 7 | Exiguo enim conceditur misericordia ;/ potentes autem potenter tormenta patientur./ |
| 8 | Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,/ nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,/ quoniam pusillum et magnum ipse fecit,/ et æqualiter cura est illi de omnibus./ |
| 9 | Fortioribus autem fortior instat cruciatio./ |
| 10 | Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :/ ut discatis sapientiam, et non excidatis./ |
| 11 | Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;/ et qui didicerint ista, invenient quid respondeant./ |
| 12 | Concupiscite ergo sermones meos ;/ diligite illos, et habebitis disciplinam./ |
| 13 | Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :/ et facile videtur ab his qui diligunt eam,/ et invenitur ab his qui quærunt illam./ |
| 14 | Præoccupat qui se concupiscunt,/ ut illis se prior ostendat./ |
| 15 | Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;/ assidentem enim illam foribus suis inveniet./ |
| 16 | Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,/ et qui vigilaverit propter illam cito securus erit./ |
| 17 | Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,/ et in viis ostendit se hilariter,/ et in omni providentia occurrit illis./ |
| 18 | Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia./ |
| 19 | Cura ergo disciplinæ dilectio est,/ et dilectio custodia legum illius est ;/ custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;/ |
| 20 | incorruptio autem facit esse proximum Deo./ |
| 21 | Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum./ |
| 22 | Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,/ diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :/ |
| 23 | diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.] |
| 24 | [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,/ et non abscondam a vobis sacramenta Dei :/ sed ab initio nativitatis investigabo,/ et ponam in lucem scientiam illius,/ et non præteribo veritatem./ |
| 25 | Neque cum invidia tabescente iter habebo,/ quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ./ |
| 26 | Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,/ et rex sapiens stabilimentum populi est./ |
| 27 | Ergo accipite disciplinam per sermones meos,/ et proderit vobis.] |