Wisdom 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,/ et ex genere terreni illius qui prior factus est :/ et in ventre matris figuratus sum caro ;/ |
| 2 | decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :/ ex semine hominis, et delectamento somni conveniente./ |
| 3 | Et ego natus accepi communem aërem,/ et in similiter factam decidi terram,/ et primam vocem similem omnibus emisi plorans./ |
| 4 | In involumentis nutritus sum, et curis magnis :/ |
| 5 | nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium./ |
| 6 | Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,/ et similis exitus./ |
| 7 | Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;/ et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :/ |
| 8 | et præposui illam regnis et sedibus,/ et divitias nihil esse duxi in comparatione illius./ |
| 9 | Nec comparavi illi lapidem pretiosum,/ quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,/ et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius./ |
| 10 | Super salutem et speciem dilexi illam,/ et proposui pro luce habere illam,/ quoniam inextinguibile est lumen illius./ |
| 11 | Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,/ et innumerabilis honestas per manus illius ;/ |
| 12 | et lætatus sum in omnibus,/ quoniam antecedebat me ista sapientia,/ et ignorabam quoniam horum omnium mater est./ |
| 13 | Quam sine fictione didici,/ et sine invidia communico,/ et honestatem illius non abscondo./ |
| 14 | Infinitus enim thesaurus est hominibus ;/ quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,/ propter disciplinæ dona commendati./ |
| 15 | Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,/ et præsumere digna horum quæ mihi dantur :/ quoniam ipse sapientiæ dux est,/ et sapientium emendator./ |
| 16 | In manu enim illius et nos et sermones nostri,/ et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina./ |
| 17 | Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,/ ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,/ |
| 18 | initium, et consummationem, et medietatem temporum,/ vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,/ |
| 19 | anni cursus, et stellarum dispositiones,/ |
| 20 | naturas animalium, et iras bestiarum,/ vim ventorum, et cogitationes hominum,/ differentias virgultorum, et virtutes radicum./ |
| 21 | Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :/ omnium enim artifex docuit me sapientia.] |
| 22 | [Est enim in illa spiritus intelligentiæ,/ sanctus, unicus, multiplex, subtilis,/ disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,/ suavis, amans bonum, acutus,/ quem nihil vetat, benefaciens,/ |
| 23 | humanus, benignus, stabilis, certus, securus,/ omnem habens virtutem, omnia prospiciens,/ et qui capiat omnes spiritus,/ intelligibilis, mundus, subtilis./ |
| 24 | Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :/ attingit autem ubique propter suam munditiam./ |
| 25 | Vapor est enim virtutis Dei,/ et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,/ et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :/ |
| 26 | candor est enim lucis æternæ,/ et speculum sine macula Dei majestatis,/ et imago bonitatis illius./ |
| 27 | Et cum sit una, omnia potest ;/ et in se permanens omnia innovat :/ et per nationes in animas sanctas se transfert ;/ amicos Dei et prophetas constituit./ |
| 28 | Neminem enim diligit Deus,/ nisi eum qui cum sapientia inhabitat./ |
| 29 | Est enim hæc speciosior sole,/ et super omnem dispositionem stellarum :/ luci comparata, invenitur prior./ |
| 30 | Illi enim succedit nox ;/ sapientiam autem non vincit malitia.] |