Codex Sacra scripture, aligned

Zechariah 10

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 9 11 →
vClementine1592
1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino,/ et Dominus faciet nives :/ et pluviam imbris dabit eis,/ singulis herbam in agro./
2 Quia simulacra locuta sunt inutile,/ et divini viderunt mendacium :/ et somniatores locuti sunt frustra,/ vane consolabantur :/ idcirco abducti sunt quasi grex :/ affligentur, quia non est eis pastor./
3 Super pastores iratus est furor meus,/ et super hircos visitabo :/ quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,/ et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello./
4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,/ ex ipso arcus prælii,/ ex ipso egredietur omnis exactor simul./
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,/ et bellabunt, quia Dominus cum eis :/ et confundentur ascensores equorum./
6 Et confortabo domum Juda,/ et domum Joseph salvabo :/ et convertam eos, quia miserebor eorum :/ et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :/ ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos./
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,/ et lætabitur cor eorum quasi a vino :/ et filii eorum videbunt, et lætabuntur,/ et exsultabit cor eorum in Domino./
8 Sibilabo eis, et congregabo illos,/ quia redemi eos :/ et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati./
9 Et seminabo eos in populis,/ et de longe recordabuntur mei :/ et vivent cum filiis suis, et revertentur./
10 Et reducam eos de terra Ægypti,/ et de Assyriis congregabo eos,/ et ad terram Galaad et Libani adducam eos,/ et non invenietur eis locus :/
11 et transibit in maris freto,/ et percutiet in mari fluctus,/ et confundentur omnia profunda fluminis :/ et humiliabitur superbia Assur,/ et sceptrum Ægypti recedet./
12 Confortabo eos in Domino,/ et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]