Codex Sacra scripture, aligned

Zechariah 3

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 2 4 →
vClementine1592
1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2 Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ?
3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5 Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
7 [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Si in viis meis ambulaveris,/ et custodiam meam custodieris,/ tu quoque judicabis domum meam,/ et custodies atria mea,/ et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt./
8 Audi, Jesu sacerdos magne,/ tu et amici tui, qui habitant coram te,/ quia viri portendentes sunt :/ ecce enim ego adducam servum meum Orientem./
9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu :/ super lapidem unum septem oculi sunt :/ ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,/ et auferam iniquitatem terræ illius in die una./
10 In die illa, dicit Dominus exercituum,/ vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]