Codex Sacra scripture, aligned

Zephaniah 1

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

2 →
vClementine1592
1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
2 [Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :/
3 congregans hominem et pecus,/ congregans volatilia cæli et pisces maris :/ et ruinæ impiorum erunt,/ et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus./
4 Et extendam manum meam super Judam/ et super omnes habitantes Jerusalem :/ et disperdam de loco hoc reliquias Baal,/ et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;/
5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli,/ et adorant et jurant in Domino,/ et jurant in Melchom ;/
6 et qui avertuntur de post tergum Domini,/ et qui non quæsierunt Dominum,/ nec investigaverunt eum./
7 Silete a facie Domini Dei,/ quia juxta est dies Domini :/ quia præparavit Dominus hostiam ;/ sanctificavit vocatos suos./
8 Et erit : in die hostiæ Domini,/ visitabo super principes,/ et super filios regis,/ et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;/
9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,/ qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo./
10 Et erit in die illa, dicit Dominus,/ vox clamoris a porta piscium,/ et ululatus a Secunda,/ et contritio magna a collibus./
11 Ululate, habitatores Pilæ :/ conticuit omnis populus Chanaan,/ disperierunt omnes involuti argento./
12 Et erit in tempore illo :/ scrutabor Jerusalem in lucernis,/ et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,/ qui dicunt in cordibus suis :/ Non faciet bene Dominus, et non faciet male./
13 Et erit fortitudo eorum in direptionem,/ et domus eorum in desertum :/ et ædificabunt domos, et non habitabunt ;/ et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum./
14 Juxta est dies Domini magnus :/ juxta est, et velox nimis./ Vox diei Domini amara :/ tribulabitur ibi fortis./
15 Dies iræ dies illa,/ dies tribulationis et angustiæ,/ dies calamitatis et miseriæ,/ dies tenebrarum et caliginis,/ dies nebulæ et turbinis,/
16 dies tubæ et clangoris super civitates munitas,/ et super angulos excelsos./
17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,/ quia Domino peccaverunt ;/ et effundetur sanguis eorum sicut humus,/ et corpora eorum sicut stercora./
18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos/ in die iræ Domini :/ in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,/ quia consummationem cum festinatione faciet/ cunctis habitantibus terram.]