Codex Sacra scripture, aligned
← 5 compare 7 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, 8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti : 9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati : 10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est. 12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris : 13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? 15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ? 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,/ et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus./ 17 Propter quod exite de medio eorum,/ et separamini, dicit Dominus,/ et immundum ne tetigeritis :/ 18 et ego recipiam vos :/ et ero vobis in patrem,/ et vos eritis mihi in filios et filias,/ dicit Dominus omnipotens.]