Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.2 Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus./3 Deus fortis meus : sperabo in eum ;/ scutum meum, et cornu salutis meæ :/ elevator meus, et refugium meum ;/ salvator meus : de iniquitate liberabis me./4 Laudabilem invocabo Dominum,/ et ab inimicis meis salvus ero./5 Quia circumdederunt me contritiones mortis :/ torrentes Belial terruerunt me./6 Funes inferni circumdederunt me :/ prævenerunt me laquei mortis./7 In tribulatione mea invocabo Dominum,/ et ad Deum meum clamabo :/ et exaudiet de templo suo vocem meam,/ et clamor meus veniet ad aures ejus./8 Commota est et contremuit terra ;/ fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :/ quoniam iratus est eis./9 Ascendit fumus de naribus ejus,/ et ignis de ore ejus vorabit :/ carbones succensi sunt ab eo./10 Inclinavit cælos, et descendit :/ et caligo sub pedibus ejus./11 Et ascendit super cherubim, et volavit :/ et lapsus est super pennas venti./12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,/ cribrans aquas de nubibus cælorum./13 Præ fulgore in conspectu ejus,/ succensi sunt carbones ignis./14 Tonabit de cælo Dominus,/ et excelsus dabit vocem suam./15 Misit sagittas et dissipavit eos ;/ fulgur, et consumpsit eos./16 Et apparuerunt effusiones maris,/ et revelata sunt fundamenta orbis/ ab increpatione Domini,/ ab inspiratione spiritus furoris ejus./17 Misit de excelso, et assumpsit me,/ et extraxit me de aquis multis./18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo,/ et ab his qui oderant me :/ quoniam robustiores me erant./19 Prævenit me in die afflictionis meæ,/ et factus est Dominus firmamentum meum./20 Et eduxit me in latitudinem :/ liberavit me, quia complacui ei./21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :/ et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi./22 Quia custodivi vias Domini,/ et non egi impie a Deo meo./23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,/ et præcepta ejus non amovi a me./24 Et ero perfectus cum eo,/ et custodiam me ab iniquitate mea./25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum./26 Cum sancto sanctus eris,/ et cum robusto perfectus./27 Cum electo electus eris,/ et cum perverso perverteris./28 Et populum pauperem salvum facies :/ oculisque tuis excelsos humiliabis./29 Quia tu lucerna mea, Domine,/ et tu, Domine, illuminabis tenebras meas./30 In te enim curram accinctus :/ in Deo meo transiliam murum./31 Deus, immaculata via ejus ;/ eloquium Domini igne examinatum :/ scutum est omnium sperantium in se./32 Quis est Deus præter Dominum,/ et quis fortis præter Deum nostrum ?/33 Deus qui accinxit me fortitudine,/ et complanavit perfectam viam meam./34 Coæquans pedes meos cervis,/ et super excelsa mea statuens me ;/35 docens manus meas ad prælium,/ et componens quasi arcum æreum brachia mea./36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,/ et mansuetudo tua multiplicavit me./37 Dilatabis gressus meos subtus me,/ et non deficient tali mei./38 Persequar inimicos meos, et conteram,/ et non convertar donec consumam eos./39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant :/ cadent sub pedibus meis./40 Accinxisti me fortitudine ad prælium :/ incurvasti resistentes mihi subtus me./41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;/ odientes me, et disperdam eos./42 Clamabunt, et non erit qui salvet ;/ ad Dominum, et non exaudiet eos./43 Delebo eos ut pulverem terræ ;/ quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam./44 Salvabis me a contradictionibus populi mei ;/ custodies me in caput gentium :/ populus quem ignoro serviet mihi./45 Filii alieni resistent mihi ;/ auditu auris obedient mihi./46 Filii alieni defluxerunt,/ et contrahentur in angustiis suis./47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,/ et exaltabitur Deus fortis salutis meæ./48 Deus qui das vindictas mihi,/ et dejicis populos sub me./49 Qui educis me ab inimicis meis,/ et a resistentibus mihi elevas me :/ a viro iniquo liberabis me./50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,/ et nomini tuo cantabo :/51 magnificans salutes regis sui,/ et faciens misericordiam christo suo David,/ et semini ejus in sempiternum.]