Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Moab,/ et super quatuor non convertam eum,/ eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem./2 Et mittam ignem in Moab,/ et devorabit ædes Carioth :/ et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ./3 Et disperdam judicem de medio ejus,/ et omnes principes ejus interficiam cum eo,/ dicit Dominus.]4 [Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Juda,/ et super quatuor non convertam eum,/ eo quod abjecerit legem Domini/ et mandata ejus non custodierit :/ deceperunt enim eos idola sua,/ post quæ abierant patres eorum./5 Et mittam ignem in Juda,/ et devorabit ædes Jerusalem./6 Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Israël,/ et super quatuor non convertam eum,/ pro eo quod vendiderit pro argento justum,/ et pauperem pro calceamentis./7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,/ et viam humilium declinant :/ et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,/ ut violarent nomen sanctum meum./8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,/ et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui./9 Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,/ cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,/ et fortis ipse quasi quercus ;/ et contrivi fructum ejus desuper,/ et radices ejus subter./10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,/ et duxi vos in deserto quadraginta annis,/ ut possideretis terram Amorrhæi./11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,/ et de juvenibus vestris nazaræos./ Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus./12 Et propinabitis nazaræis vinum,/ et prophetis mandabitis, dicentes :/ Ne prophetetis./13 Ecce ego stridebo subter vos,/ sicut stridet plaustrum onustum fno./14 Et peribit fuga a veloce,/ et fortis non obtinebit virtutem suam,/ et robustus non salvabit animam suam :/15 et tenens arcum non stabit,/ et velox pedibus suis non salvabitur,/ et ascensor equi non salvabit animam suam :/16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,/ dicit Dominus.]