Codex Sacra scripture, aligned
← 5 compare 7 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 [Væ qui opulenti estis in Sion,/ et confiditis in monte Samariæ :/ optimates capita populorum,/ ingredientes pompatice domum Israël !/ 2 Transite in Chalane, et videte,/ et ite inde in Emath magnam,/ et descendite in Geth Palæstinorum,/ et ad optima quæque regna horum :/ si latior terminus eorum termino vestro est./ 3 Qui separati estis in diem malum,/ et appropinquatis solio iniquitatis ;/ 4 qui dormitis in lectis eburneis,/ et lascivitis in stratis vestris ;/ qui comeditis agnum de grege,/ et vitulos de medio armenti ;/ 5 qui canitis ad vocem psalterii,/ sicut David putaverunt se habere vasa cantici,/ 6 bibentes vinum in phialis,/ et optimo unguento delibuti,/ et nihil patiebantur super contritione Joseph./ 7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,/ et auferetur factio lascivientium./ 8 Juravit Dominus Deus in anima sua,/ dicit Dominus Deus exercituum :/ Detestor ego superbiam Jacob,/ et domos ejus odi,/ et tradam civitatem cum habitatoribus suis./ 9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,/ et ipsi morientur./ 10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,/ ut efferat ossa de domo ;/ et dicet ei, qui in penetralibus domus est :/ Numquid adhuc est penes te ?/ 11 Et respondebit : Finis est./ Et dicet ei : Tace,/ et non recorderis nominis Domini./ 12 Quia ecce Dominus mandabit,/ et percutiet domum majorem ruinis,/ et domum minorem scissionibus./ 13 Numquid currere queunt in petris equi,/ aut arari potest in bubalis ?/ quoniam convertistis in amaritudinem judicium,/ et fructum justitiæ in absinthium./ 14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :/ Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?/ 15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,/ dicit Dominus Deus exercituum, gentem,/ et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.]