Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,/ quod locutus est ad nos,/ et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,/ et ad reges nostros, et ad principes nostros,/ et ad omnem Israël et Juda :/2 ut adduceret Dominus super nos mala magna,/ quæ non sunt facta sub cælo/ quemadmodum facta sunt in Jerusalem,/ secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,/3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ./4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,/ in improperium et in desolationem in omnibus populis/ in quibus nos dispersit Dominus :/5 et facti sumus subtus, et non supra,/ quia peccavimus Domino Deo nostro,/ non obaudiendo voci ipsius./6 Domino Deo nostro justitia,/ nobis autem et patribus nostris confusio faciei,/ sicut est dies hæc :/7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc/ quæ venerunt super nos :/8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,/ ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis./9 Et vigilavit Dominus in malis,/ et adduxit ea super nos :/ quia justus est Dominus in omnibus operibus suis/ quæ mandavit nobis,/10 et non audivimus vocem ipsius/ ut iremus in præceptis Domini,/ quæ dedit ante faciem nostram.]11 [Et nunc, Domine Deus Israël,/ qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti/ in manu valida, et in signis, et in prodigiis,/ et in virtute tua magna, et in brachio excelso,/ et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :/12 peccavimus, impie egimus,/ inique gessimus, Domine Deus noster,/ in omnibus justitiis tuis./13 Avertatur ira tua a nobis,/ quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos./14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,/ et educ nos propter te,/ et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :/15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,/ et quia nomen tuum invocatum est super Israël,/ et super genus ipsius./16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,/ et inclina aurem tuam, et exaudi nos./17 Aperi oculos tuos et vide :/ quia non mortui qui sunt in inferno,/ quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,/ dabunt honorem et justificationem Domino :/18 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,/ et incedit curva et infirma,/ et oculi deficientes, et anima esuriens,/ dat tibi gloriam et justitiam Domino./19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum/ nos fundimus preces et petimus misericordiam/ ante conspectum tuum, Domine Deus noster :/20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,/ sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,/ dicens :21 Sic dicit Dominus :/ Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,/ et opera facite regi Babylonis,/ et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris./22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,/ operari regi Babyloniæ,/ defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,/ et a foris Jerusalem,/23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,/ et vocem sponsi et vocem sponsæ,/ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam./24 Et non audierunt vocem tuam,/ ut operarentur regi Babylonis :/ et statuisti verba tua,/ quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,/ ut transferrentur ossa regum nostrorum/ et ossa patrum nostrorum de loco suo :/25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,/ et mortui sunt in doloribus pessimis,/ in fame et in gladio, et in emissione./26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso/ sicut hæc dies,/ propter iniquitatem domus Israël et domus Juda./27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,/ secundum omnem bonitatem tuam/ et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :/28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,/ in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,/29 dicens : Si non audieritis vocem meam,/ multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,/ quo ego eos dispergam :/30 quia scio quod me non audiet populus :/ populus est enim dura cervice./ Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,/31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :/ et dabo eis cor, et intelligent ;/ aures, et audient :/32 et laudabunt me in terra captivitatis suæ,/ et memores erunt nominis mei,/33 et avertent se a dorso suo duro,/ et a malignitatibus suis :/ quia reminiscentur viam patrum suorum,/ qui peccaverunt in me./34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,/ Abraham, Isaac, et Jacob :/ et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,/ et non minorabuntur :/35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum,/ ut sim illis in Deum,/ et ipsi erunt mihi in populum :/ et non movebo amplius populum meum, filios Israël,/ a terra quam dedi illis.]