Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.2 Et ait : [Dominus de Sinai venit,/ et de Seir ortus est nobis :/ apparuit de monte Pharan,/ et cum eo sanctorum millia./ In dextera ejus ignea lex./3 Dilexit populos,/ omnes sancti in manu illius sunt :/ et qui appropinquant pedibus ejus,/ accipient de doctrina illius./4 Legem præcepit nobis Moyses,/ hæreditatem multitudinis Jacob./5 Erit apud rectissimum rex,/ congregatis principibus populi cum tribubus Israël./6 Vivat Ruben, et non moriatur,/ et sit parvus in numero.]7 Hæc est Judæ benedictio : [Audi, Domine, vocem Judæ,/ et ad populum suum introduc eum :/ manus ejus pugnabunt pro eo,/ et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]8 Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,/ quem probasti in tentatione,/ et judicasti ad aquas contradictionis./9 Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :/ et fratribus suis : Ignoro vos :/ et nescierunt filios suos./ Hi custodierunt eloquium tuum,/ et pactum tuum servaverunt./10 Judicia tua, o Jacob,/ et legem tuam, o Israël :/ ponent thymiama in furore tuo,/ et holocaustum super altare tuum./11 Benedic, Domine, fortitudini ejus :/ et opera manuum illius suscipe./ Percute dorsa inimicorum ejus :/ et qui oderunt eum, non consurgant.]12 Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :/ quasi in thalamo tota die morabitur,/ et inter humeros illius requiescet.]13 Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus,/ de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente./14 De pomis fructuum solis ac lunæ,/15 de vertice antiquorum montium,/ de pomis collium æternorum :/16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus./ Benedictio illius qui apparuit in rubo,/ veniat super caput Joseph,/ et super verticem nazaræi inter fratres suos./17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,/ cornua rhinocerotis cornua illius :/ in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ./ Hæ sunt multitudines Ephraim :/ et hæc millia Manasse.]18 Et Zabulon ait : [Lætare, Zabulon, in exitu tuo,/ et Issachar in tabernaculis tuis./19 Populos vocabunt ad montem :/ ibi immolabunt victimas justitiæ./ Qui inundationem maris quasi lac sugent,/ et thesauros absconditos arenarum.]20 Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad :/ quasi leo requievit,/ cepitque brachium et verticem./21 Et vidit principatum suum,/ quod in parte sua doctor esset repositus :/ qui fuit cum principibus populi,/ et fecit justitias Domini,/ et judicium suum cum Israël.]22 Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]23 Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur,/ et plenus erit benedictionibus Domini :/ mare et meridiem possidebit.]24 Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser,/ sit placens fratribus suis,/ et tingat in oleo pedem suum :/25 ferrum et æs calceamentum ejus./ Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua./26 Non est deus alius ut Deus rectissimi,/ ascensor cæli, auxiliator tuus./ Magnificentia ejus discurrunt nubes,/27 habitaculum ejus sursum,/ et subter brachia sempiterna/ ejiciet a facie tua inimicum,/ dicetque : Conterere./28 Habitabit Israël confidenter, et solus./ Oculus Jacob in terra frumenti et vini,/ cælique caligabunt rore./29 Beatus es tu, Israël :/ quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?/ Scutum auxilii tui,/ et gladius gloriæ tuæ :/ negabunt te inimici tui,/ et tu eorum colla calcabis.]