Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.2 [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;/ vanitas vanitatum, et omnia vanitas./3 Quid habet amplius homo/ de universo labore suo quo laborat sub sole ?]4 [Generatio præterit, et generatio advenit ;/ terra autem in æternum stat./5 Oritur sol et occidit,/ et ad locum suum revertitur ;/ ibique renascens,6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem./ Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,/ et in circulos suos revertitur./7 Omnia flumina intrant in mare,/ et mare non redundat ;/ ad locum unde exeunt flumina/ revertuntur ut iterum fluant./8 Cunctæ res difficiles ;/ non potest eas homo explicare sermone./ Non saturatur oculus visu,/ nec auris auditu impletur./9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est./ Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est./10 Nihil sub sole novum,/ nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :/ jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos./11 Non est priorum memoria ;/ sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt/ erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;/13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter/ de omnibus quæ fiunt sub sole./ Hanc occupationem pessimam/ dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea./14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,/ et ecce universa vanitas et afflictio spiritus./15 Perversi difficile corriguntur,/ et stultorum infinitus est numerus./16 Locutus sum in corde meo, dicens :/ Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia/ qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/ et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici./17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,/ erroresque et stultitiam ;/ et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :/18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;/ et qui addit scientiam, addit et laborem.]