Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,/ antequam veniat tempus afflictionis,/ et appropinquent anni de quibus dicas :/ Non mihi placent ;/2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,/ et revertantur nubes post pluviam ;/3 quando commovebuntur custodes domus,/ et nutabunt viri fortissimi,/ et otiosæ erunt molentes in minuto numero,/ et tenebrescent videntes per foramina ;/4 et claudent ostia in platea,/ in humilitate vocis molentis,/ et consurgent ad vocem volucris,/ et obsurdescent omnes filiæ carminis :/5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via./ Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,/ et dissipabitur capparis,/ quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,/ et circuibunt in platea plangentes./6 Antequam rumpatur funiculus argenteus,/ et recurrat vitta aurea,/ et conteratur hydria super fontem,/ et confringatur rota super cisternam,/7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat,/ et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum./8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,/ et omnia vanitas.]9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,/ docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;/ et investigans composuit parabolas multas./10 Quæsivit verba utilia,/ et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos./11 Verba sapientium sicut stimuli,/ et quasi clavi in altum defixi,/ quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno./12 His amplius, fili mi, ne requiras./ Faciendi plures libros nullus est finis ;/ frequensque meditatio, carnis afflictio est./13 Finem loquendi pariter omnes audiamus./ Deum time, et mandata ejus observa :/ hoc est enim omnis homo,/14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium/ pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]