Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 [Omnia tempus habent,/ et suis spatiis transeunt universa sub cælo./2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ;/ tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est./3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ;/ tempus destruendi, et tempus ædificandi./4 Tempus flendi, et tempus ridendi ;/ tempus plangendi, et tempus saltandi./5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,/ tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus./6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ;/ tempus custodiendi, et tempus abjiciendi./7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ;/ tempus tacendi, et tempus loquendi./8 Tempus dilectionis, et tempus odii ;/ tempus belli, et tempus pacis.]9 [Quid habet amplius homo de labore suo ?/10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,/ ut distendantur in ea./11 Cuncta fecit bona in tempore suo,/ et mundum tradidit disputationi eorum,/ ut non inveniat homo opus/ quod operatus est Deus ab initio usque ad finem./12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,/ et facere bene in vita sua ;/13 omnis enim homo qui comedit et bibit,/ et videt bonum de labore suo,/ hoc donum Dei est./14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;/ non possumus eis quidquam addere, nec auferre,/ quæ fecit Deus ut timeatur./15 Quod factum est, ipsum permanet ;/ quæ futura sunt jam fuerunt,/ et Deus instaurat quod abiit.]16 [Vidi sub sole in loco judicii impietatem,/ et in loco justitiæ iniquitatem :/17 et dixi in corde meo :/ Justum et impium judicabit Deus,/ et tempus omnis rei tunc erit./18 Dixi in corde meo de filiis hominum,/ ut probaret eos Deus,/ et ostenderet similes esse bestiis./19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,/ et æqua utriusque conditio./ Sicut moritur homo,/ sic et illa moriuntur./ Similiter spirant omnia,/ et nihil habet homo jumento amplius :/ cuncta subjacent vanitati,/20 et omnia pergunt ad unum locum./ De terra facta sunt,/ et in terram pariter revertuntur./21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,/ et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?/22 Et deprehendi nihil esse melius/ quam lætari hominem in opere suo,/ et hanc esse partem illius./ Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?]