Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,/ equum et ascensorem dejecit in mare./2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem :/ iste Deus meus, et glorificabo eum :/ Deus patris mei, et exaltabo eum./3 Dominus quasi vir pugnator,/ Omnipotens nomen ejus,/4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :/ electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro./5 Abyssi operuerunt eos ;/ descenderunt in profundum quasi lapis./6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :/ dextera tua, Domine, percussit inimicum./7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :/ misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam./8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :/ stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari./9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,/ dividam spolia, implebitur anima mea :/ evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea./10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :/ submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus./11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?/ quis similis tui, magnificus in sanctitate,/ terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?/12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra./13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :/ et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum./14 Ascenderunt populi, et irati sunt :/ dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim./15 Tunc conturbati sunt principes Edom,/ robustos Moab obtinuit tremor :/ obriguerunt omnes habitatores Chanaan./16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :/ fiant immobiles quasi lapis,/ donec pertranseat populus tuus, Domine,/ donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti./17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,/ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :/ sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ./18 Dominus regnabit in æternum et ultra./19 Ingressus est enim eques Pharao/ cum curribus et equitibus ejus in mare :/ et reduxit super eos Dominus/ aquas maris :/ filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.]20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,21 quibus præcinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :/ equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.