Codex Sacra scripture, aligned
← 11 compare 13 →

Hover a verse for quick parallels · click it for the full panel across Bibles & notes.

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est. 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est : 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. 6 In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. 7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens : 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ? 10 Dic ad eos : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,/ et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.] 11 Dic : [Ego portentum vestrum :/ quomodo feci, sic fiet illis :/ in transmigrationem et in captivitatem ibunt./ 12 Et dux qui est in medio eorum,/ in humeris portabitur ; in caligine egredietur :/ parietem perfodient, ut educant eum ;/ facies ejus operietur, ut non videat oculo terram./ 13 Et extendam rete meum super eum,/ et capietur in sagena mea :/ et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,/ et ipsam non videbit :/ ibique morietur./ 14 Et omnes qui circa eum sunt,/ præsidium ejus, et agmina ejus,/ dispergam in omnem ventum,/ et gladium evaginabo post eos./ 15 Et scient quia ego Dominus,/ quando dispersero illos in gentibus,/ et disseminavero eos in terris./ 16 Et relinquam ex eis viros paucos/ a gladio, et fame, et pestilentia,/ ut enarrent omnia scelera eorum/ in gentibus ad quas ingredientur,/ et scient quia ego Dominus.] 17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 18 [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,/ sed et aquam tuam in festinatione et mrore bibe./ 19 Et dices ad populum terræ :/ Hæc dicit Dominus Deus/ ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël :/ Panem suum in sollicitudine comedent,/ et aquam suam in desolatione bibent :/ ut desoletur terra a multitudine sua,/ propter iniquitatem omnium qui habitant in ea./ 20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,/ terraque deserta,/ et scietis quia ego Dominus.] 21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 22 [Fili hominis, quod est proverbium istud/ vobis in terra Israël, dicentium :/ In longum differentur dies,/ et peribit omnis visio ?/ 23 Ideo dic ad eos :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Quiescere faciam proverbium istud,/ neque vulgo dicetur ultra in Israël :/ et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,/ et sermo omnis visionis./ 24 Non enim erit ultra omnis visio cassa,/ neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :/ 25 quia ego Dominus loquar,/ et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,/ et non prolongabitur amplius :/ sed in diebus vestris, domus exasperans,/ loquar verbum, et faciam illud,/ dicit Dominus Deus.] 26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 27 [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium :/ Visio quam hic videt,/ in dies multos et in tempora longa iste prophetat./ 28 Propterea dic ad eos :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Non prolongabitur ultra omnis sermo meus :/ verbum quod locutus fuero, complebitur,/ dicit Dominus Deus.]